라틴어 문장 검색

Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse,sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines et forsitan mentiuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:8)
Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat;
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 4:2)
unde vinum factum est non solum non vapidum aut emortuum, sed multo magis nobile ad gustum, per commixtionem partium suarum (ut videtur) magis exquisitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:17)
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장4)
hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus remansisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 138:2)
ita quod si etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent pulcerrimum, propter aliorum commixtionem esse vere latium negaremus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 150:3)
sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:2)
Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni, nec in interioribus iam calescit, qui non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 6:1)
Species, inquit, et acres et calidae superficiem cui adponuntur exulcerant, quia integra virtute sua sine alterius rei admixtione utuntur ad noxam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 8:2)
Saepe adposita salita carne, quam laridum vocamus, ut opinor quasi large aridum, quaerere mecum ipse constitui, qua ratione carnem ad diuturnitatem usus admixtio salis servet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 2:1)
Ceterum si inde hauseris et locum aeris admixtioni patefeceris, reliquum quod remansit omne corrumpitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:1)
Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:1)
"Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:34)
"vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION